ALEXANDRA seu ALEXANDRIA

ALEXANDRA seu ALEXANDRIA
ALEXANDRA seu ALEXANDRIA
filia Cassii Tyranni, memoratur Iul. Capitolino in Marco Antonino Pbilos. c. 26. Ipsum Cassium proclementia occidi passus est, non iussit. Filii autem Cassii et amplius mediâ parte acceperunt paterni patrimonii, et aurô atque argentô adiuti, mulieres autem etiam ornamentis, ita ut Alexandria filia Cassii et Druncianus gener liberam vagandi potestatem haberent, commendati amitae marito. Et Vulcatio Gallicano in Avidio Cassio, qui eadem pene verba cum repetiisset, addit c. 9. Vixeruntque, non
quasi Tyranni pignora, sed quasi Senatorii ordinis in summa securitate: quum illis citiam in lite obici fortunam propriae vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, quod in eos petulantes fuissent. In quo utroque loco filia haec Avidii Cassii Alexandria vocatur, nec libri variant. Casaubon. tamen in codice Regio et Puteani Alexandra legit, sicque scribi vult; sed parum refert, inquit Salmas. Alexandra, an Alexandria scribatur, cum utrumque idem sit. Nam Α᾿λεξάνδρα, Α᾿λεξάνδρεια, ut Πηνελόπη, Πηνελόπεια; et Καςςιόπη, Καςςιόπεια et similia. Sic herba, quae Alexandra vocatur, aliis Alexandria dicebatur. Steph. περὶ Ε᾿θνικῶν, ἔςτι καὶ Α᾿λεξάνδρεια Βοτάνη καὶ φυτὸν, παῤ ἄλλοις δὲ Α᾿λεξάῃδρα; ἐξ ἧς ἐςτέφετο Α᾿λέξανδρος εν τοῖς ἀγῶσι, Est et Alexandria herba ac planta, aliis Alexandra, cuius foliis coronabatur Alexander in sacris certaminibus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”